Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/231

Haec pagina nondum emendata est

sa aqua plena, tranandi vorticosissimi fluvii, caedenda robustissima silva, luctandum cum dumetis et vepribus densissimis et cum natura ipsa rerum. Portandum vallum, ducenda fossa, aggerenda saxa aut arena, construendum, diruendum laboriosissime et inter volitantes sagittas et bombardarum glandes. Baiulanda impedimenta humeris et dorso ut mulis.Nec ea appellatione carent qui re id praestant, muli nominantur Mariani, instituto C. Marii. Et haec illis patienda qui in castra tamquam in asilum quoddam quietis et otii, odio laboris ac artium bonarum confugerunt. Itaque illud sunt nacti iustissimum desidiae praemium. Praetereo caeli iniurias, aestus, calores, imbres, et in mari tempestates quibus maxima sunt saepe classes iactatae ac elisae. Ex quo verbo venit mihi in mentem loci cuiusdam Senecae in naturalibus quaestionibus, quem equidem propter sententiae gravitatem et gratiam verborum non gravabor adscribere:

Quae nos (inquit) dementia exagitat et in mutuum compellit exitium? Ve-