Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/230

Haec pagina nondum emendata est

agro radicibus haerebat evulserint ad esum; inciderunt in herbam quae alienatos homines et mente captos, eiecta bili enecabat. Qua peste plurimi sunt desiderati.

Quoties ventum est ad lora madefacta? Quoties ad humana corpora decimo quoque in sortem vocato, ut in exercitu Cambysis quem in Aethiopiam ducebat? Bellisario Iustiniani duce cum Ostrogothis in Italia bellante, tanta fuit annonae penuria, ut se hominum corporibus coacti sint tolerare. Nec unicum est malum cibi inopia, sitis quoque infestat, sicut in reliquiis Pompeianis quas Cato per Africae deserta transtulit in regnum Iubae.

In mari et fames et sitis est atrocior, quod celerrime omnia corrumpuntur, nec est effugium inter undas, ut saltem fuga liceat praesentem urgentemque perniciem evadere. Et istis, sic pastis, detrahitur, credo, labor, aut habentur mollius corpora tam maligne alita? Perferenda centurionum atque aliorum ducum et verba superbissima et verbera gravissima, cubandum humi, sub dio, interdiu, nocte, in aestu, in pluvia, saepe in fos-