Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/23

Haec pagina nondum emendata est

humanae huius consortionis. Nam plerumque ii homines ad excudendas artes incumbunt qui se illis ipsis artibus numquam usuros satis sciunt, sed quemadmodum agricola ille apud Caecilium, cum senex admodum et effeta iam aetate arbores poneret, rogatus cui:

Diis, inquit, immortalibus, qui et alios voluerunt ponere non sibi, sed mihi, sic et me non mihi, sed venturis, qui etiam venturi hoc idem officii suis posteris praestabunt.

Ita haec hominum inter se societas non finibus vita huius clauditur, sed ulterius transcendit, ut ad mortuorum quoque curam ii videantur pertinere qui vivunt.

Habet quidem homo animi motus quosdam vehementes et incitatos cum quadam perturbatione, quibus extimulatur ad desciscendum ab hac concordia, nempe superbiam, arrogantiam, livorem, iracundiam. Sed benignissimus naturae nostrae auctor in reliquis animalibus summum illis motibus ius attribuit, et velut potestatem sine provocatione. Quo metus aut spes aut caritas aut odium impellunt eo rapitur belua nec potest pedem referre;