Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/228

Haec pagina nondum emendata est

non nisi in rebus extremis ac deploratis facere? Ibi cibos in corpus ingerimus tetros et solo nomine abominandos. Quoties legimus clausos tolerasse se equis, canibus, felibus? Quoties muribus? Cum Athenae obsidione premerentur a Demetrio, qui se Poliorceten cognominabat, tam dira fuit fames ut ob murem forte e tecto delapsum mortuum pater et filius ferro dimicarint, et quidem philosophi. Nuper in Gothalonia muribus se bellis Gallicis aluerunt, quibus quaerendis etiam domus diruebantur.

Nec res est obsidentibus commodior, vastato ab eisdem agro, conculcata in herba segete, corruptis frugibus, vel clausa hostium armis regione, vel cum in hostico habentur stativa, et obsessores odio vicinarum gentium laborant. Itaque in castris ea est vita quam ne canes quidem perferrent quantumcumque vincti, quin abrumpere omnia quaecumque remorantur, conarentur ut diffugerent. Esuriendum est unum atque alterum diem, aut se tolerandum cibo exiguo atque eo foedissimo et aversando et quem nemo intueri sustineat