Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/227

Haec pagina nondum emendata est

tum esse Olynthum esse a Philippo eversam, Aegesipolis Cleombroti filius sapienter subiecit, Atqui talem ille urbem numquam condet, nimirum significans non protinus Philippum magnum aut potentem debere censeri quod Olynthum bene conditam et constitutam delevisset, sed si alteram urbem illius similem construeret aedificiis, fundaret legibus. Nam civitatis statum subvertere et urbem excindere seditiosus potest civis, pistor, vel nauta, de faece vulgi, ut his proximis ostensum est Hispaniae motibus. At condere, erigere, fundare, constituere, hoc demum est magni viri et praecellentis.

Haec quidem quae sunt a nobis adhuc dicta extra hominem natura posuit. Accedamus propius. Sunt in homine partes dux, corpus et anima. Corpus, velut aegrum, non potest sine continuis medicamentis viveret. Clausis terra et mari itineribus, ut quibus nobis opus est nequeant importari, et domi vero depopulato agro ac exciso, non possumus iis rebus ali quae salubritati sunt corporum necessariae. Quid si obsideamur, et deliberatum atque obfirmatum sit deditionem