Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/226

Haec pagina nondum emendata est

rem oportet, et sapientia in stultitiae est numero collocanda? Plane ostendimus nos diaboli discipulos id solum habere in pretio, quod illi maxime placet.

Apud Indos narrant nostri nautae esse quasdam gentes quae inter bona vitae huius solam numerent concordiam, et duobus dissidentibus tam esse honestum qui prior occupet pacem quam is inter nos est probro atque ignominiae obnoxius. Quanto illi sapientius solo naturae magisterio quam nos tot litteris et libris et caelesti philosophia ad scelus abutentes! Indos ergo similiores fecit Deo natura quam nos institutio?

Estne aliquid magis in tanta potentia beneficum quam Deus, qui infinitas illas suas vires numquam ad nocendum ostentat, semper iuvando, et beneficiis immensam esse suam potentiam declarat? Contra, nostri homuli ad principatum et res administrandas evecti nocendo patefacere volunt quantum possunt, cum alioqui nihil sit facilius etiam infirmissimo quam laedere. Vera magnitudo beneficiis ostenditur, nam prodesse, hoc demum est posse. Cum Lacedaemone nuntia-