Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/225

Haec pagina nondum emendata est

per bella et discordias magnitudines falsas quaerunt audire pervelim: num sit aliquid in mundo maius quam proxime ad divinae naturae sanctitatem maiestatemque accedere? At huc mansuetudine, clementia, et pace pervenitur. Nihil est enim mitius numine, et cuius potentiae vim ac magnitudinem ingenia nostra non capiunt. Hunc potissimum constat de clementia esse admirabilem. Quaenam est ista insana feritas existimare deiecti ac degeneris esse animi, parcere aut pacem petere? Ergo vilis et degener Deus, qui toties a nobis offensus et sanctis suis legibus violatis ad pacem et amicitiam vocat? Convertimini ad me, clamat idem ipse, et ego convertar ad vos.

An non inter ipsos quoque homines, quo quisque est excelsiore animo, hoc eum ad ignoscendum proniorem experimur minusque iniuriarum persequentem? Quod in generosis feris videmus contingere, quippe leones, et ursi, et elephanti, minus iniurias suas sentiunt, minus persequuntur, cum contra, timida animalcula instent et saeviant in prostratum. An vero humaniorem existimari inhonoratio-