Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/220

Haec pagina nondum emendata est

esset qualis vellet existimari. Umbram qui cupit retinere non illam, sed corpus eius apprehendit. Quanta est ad omnes spectantes reverentia animi in sua pace tranquilli, et nostra ista fastigia supergressi, atque ea despicientis quae nos suspicimus atque admiramur?

Colligantur omnia omnium et veterum et recentium ducum gesta bellorum. Non ea aeque laudant homines, et cum dulci quadam benevolentia in animos recipiunt, ac si quid ab illis audiunt clementer, mansuete, humaniter esse factum. Illa caritatem in tam antea vita functos, illa plausus, et favorem, et gratam sui memoriam excitant. Illorum et nos libenter et saepe recordamur quos Deo simillimos esse arbitramur, non victoriis et caedibus, sed summa moderatione in summa potentia, ut tam parum libere sibi per mansuetudinem imperaverint quibus tam multum per opes ac potentiam licebat. Quam favorabilis et omnium sermone celebrata est illa laus: Noluisse nocere cum posset, cum illud, etiam