Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/218

Haec pagina nondum emendata est

iniuriam quam non acceperat ulciscitur! Ut gravissime Seneca dixerit: Multos altius iniurias sibi dimisisse, dum vindicant. Quanto ille acutius et prudentius qui cum alapam accepisset clam dedisse se simulavit. Ita dum uterque et datam a se et acceptam ab altero contendit, res est plausibili risu extincta. Qui dederat contentus fuit conscientia, qui acceperat, simulatione.

Convicium, vel patientia exceptum non haeret, vel ratione sine ira dilutum amittit vires, ira autem in argumentum sumitur conscientiae; at vero qui convicium gladio regerit, tam honorem suum laedit quam inimicum de quo se ulciscitur, relinquit enim in animo cuiusque suspicandum quod cuique libet, ita nec illis satisfacit nec, cum id reputat, sibi ipse. Christiani hominis verum ac solidum decus situm est in testimonio suae conscientiae et approbatione illius agonothetae, Dei, qui spectator et arbiter est nostrorum et operum et cogitatuum. Non qui se ipsum commendat, inquit sanctus apostolus, is probatus est, sed quem Deus commendat. Magnum est, iuxta vetus proverbium, Athletam placuisse Her-