Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/215

Haec pagina nondum emendata est

primum omnium impetret, exigat, extorqueat, ne cui irascatur, ne de illa tranquillissima animi quiete deturbetur inimicitiis susceptis, et discordia exercenda quae cum cuicumque est homini turpis ac probrosa, tum doctos et eos qui pro sapientibus habentur maxime dedecet, ut quae omne auctoritatis pondus detrahit et relinquit sapientiae praecepta fidei inania, cum vident tam alienam esse vitam a professione et dictis magnificis. Quem rixantem et iurgantem videmus minoris multo facimus quam antea, dumque convicium facit, et ipse accipit eo ille inquinatur; atque ex pugna nigri ac dehonestati recedunt sive victores sive victi. Id tanto magis et certius quod nulla est rixa in qua non adversarius aliquid pro se adferat et contra te, quod tibi suspicionem aliquam aspergat culpae, ut est nemo sic undique integer ac inculpatus ut in eo nulla possit haerere nota maledicti.

Quid quod nec est tam vilis at que abiectus ullus, tam in commune odiosus omnibus, qui non habeat qui sibi ex affectu faveant, nulla consideratione rationis et causae, quandoquidem nec Vatinio illi, cuius odium pro-