Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/209

Haec pagina nondum emendata est

obelisci, et alia signa victoriae, etiam diis sacra et paene gentium iure inviolabilia? Quam cito lintea illa discinduntur! Quam pauci aspiciunt! Quam nullus fere animadvertit aut quaerit causam, nam interdum apud gentem victam non pauciora est videre quam apud victricem.

Illud vero iam non humanum, sed vel beluinum ex stupore ac inconsiderantia, vel diabolicum ex impia malitia, quod Christo et martyribus eius insignia nostrae crudelitatis appendimus, manifestissima argumenta nos et Dei iussis et eiusdem ac martyrum exemplis minime auscultare. Veteres olim ad Martem bellorum deum, et Iovem in cuius manu credebant esse victoriam, rei bene gestae signa deferebant, indicium grati animi, quod illis referebant acceptum, quorum beneficio crederetur evenisse. Quam ineptus fuisset, qui Veneri, aut Gratiis, aut Nymphis arma de hostibus manu capta appendisset, deabus mansuetis et a bello alienis!

Quid si deum aliquem habuissent qui semper ad amorem, ad pacem, ad concordiam, ad patientiam esset adhortatus, a discordia, a bellis et caedibus homines praeceptis suis aver-