Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/208

Haec pagina nondum emendata est

niat ut ignaviori et peiori soleat sors potius et casus secundum ventum aspirare. Quis possit dicendo exponere quanta sit in his rebus stultitia, sed inhumana tamen atque immanis?

Utrique se non raro pro victoribus habent, et gerunt, et trophaea in sua quisque regione de altero statuit, ut bellis Peloponnesiacis Athenienses et Lacedaemonii. Quae signa victoriae ad diuturnitatem impressa dici non potest quantum incitant utrorumque animos, et veteres iam ac prope obliteratas inimicitias revocant et exacerbant; unde multa et olim nuper ea sola de causa reparata esse bella novimus. Quam puto fuisse causam cur antiquis militaribus legibus sancitum fuerit ne renovari atque instaurari collapsa liceret trophaea, videlicet ne tam diu inimicitiarum et notae et irritamenta perseverarent. Pro trophaeis sunt modo signa militaria divis apud templa affixa.

O miserum, cuius tot laborum et periculorum fructum situm esse in una aut altera lintei ulna putas, quibus nihil est magis caducum, aut quod celerius corrumpatur ac pereat! Ubi sunt tot Graecorum, tot Romanorum trophaeorum milia, arcus,