Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/204

Haec pagina nondum emendata est

amissuros, crudelitate retenturos arbitrantur, quam vere excitant motus in simpulo puerili quidem opere, sed scelerato animo non minus quam magni et saevi reges.

O quam pudendum est unius cerdonis vel naturae iudicio tantum tribui, conscientiae animi nostri tam parum, ut meliorem facias hominem sortis extremae quam te, vel generosum, vel eruditum, vel etiam principem virum! Quod si tantum deferimus hominis unius iudicio, quanto plus est angelis spectatoribus et ipsi summo et sapientissimo Deo deferendum, mundi praesidi, et conscio etiam illorum in nobis quae ipsi nos ignoramus!

Iam expendamus res ipsas ex quibus gloria captatur.Vicisti: quod tandem est tuum decus, quod ipse possis tibi velut iure tuo vindicare? Te triginta bellatorum millibus comitatum abegisse imbelle pecus, combussisse agros, diruisse villas, vastasse regionem, cepisse, diu sedendo, urbem aut oppidum, fame, siti, et aliis multis malis pressum et confectum? Adde etiam, si placet, concursu acierum altera triginta armatorum milia superasse. Si qua est laus, cur non totus exercitus ad eam vocatur? Cur non saepe gregarius aliquis miles, qui primo concursu magnum ad