Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/203

Haec pagina nondum emendata est

qui tanto fuerat labore ac sollicitudine, tantis impensis, tanta rerum optimarum quaesitus iactura, propter quem nos et opes, et dicionem nostram, et pietatem, et totum fere humanum genus in periculum adduxeramus vel negligatur ab intentis in res alias, vel non se longe diffundat, vel brevi tempore conticescat amissa gratia novitatis.

Et loquor de magnis bellis ac victoriis, nam discordiae illae et factiunculae in civitatibus, tametsi nec leviore rabie susceptae, nec minoribus animis exercitae, tamen ignobiles sunt penitus, incognitae non modo extra urbis moenia, sed saepe extra viciniam in qua exercentur. Illi vero ita se periculis pro vano hoc et conficto honoris nomine obiiciunt ac si gladiatores in orbis totius amphitheatro depugnarent, ut illorum insaniam nescias ridendam ne magis habeas velut puerilem, quod inanes quasdam et commentitias res tanti fecerint, an deplorandam quod se optimarum in vita rerum et scientia et fructu fraudaverunt dum hac una nobilitari exoptant, et de universa sua et suorum existimatione agi censent, quam se mansuetudine