Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/202

Haec pagina nondum emendata est

scendere Romanorum fama et tam incredibiles gestae res nequiverunt.

Sed nostra ipsa memoria et his ipsis annis in quibus vivimus quam sero, quam negligenter audivimus Sulthanum, tantum principem, a Turcarum rege captum fuisse ac spoliatum imperio, et rem iam decennem nondum tamen omnes sciunt. Quid in hac ipsa Europa, in mediterraneis Hispaniae et illa interiore Gallaecia, Franciae rex iam erat solutus cum auditum est captum fuisse, et narratum non aliter quam si dixissent magnam imbrium ac nivium vim Valentiae aut Hispali cecidisse.

At qui loquuntur quam interdum aliter narrant multa, mentiente fama, et quam exiguo tempore, partim quod admiratio rerum priorum maioribus aliis insequentibus rebus excutitur tamquam clavo clavus, partim quod, considentibus affectibus, flaccescit et admiratio ex dulcedo narrationis. Alii Nihil admirari aut extollere ex Horatii consilio pro sapientia usurpant; alii res paulo notiores aut etiam non admodum recentes narrare absurdum ac putidum esse arbitrantur. Ita fit ut brevi tempore totus ille excitatus hominum sermo de victoria,