Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/201

Haec pagina nondum emendata est

Finge vero te omnino propagandi nominis studiosum ut maxime bello vincas, quid de te loquentur posteri? Non omnes nationes bellum probant, ut multae in Asia et Africa, et rem, qualis est, talem esse arbitrantur, inhumanam, atrocem, saevam, vix beluis, nedum hominibus congruentem. Et assecuti sunt per naturam sine malitia, quod nos natura, et philosophia, et ipso Christo magistro non assequimur propter malitiam. Quid in istis ipsis nationibus in quibus bellorum victoria pulchra existimatur? Quam multi sunt qui vel ingeniorum, vel sapientiae ope, vel numine quodam ac beneficio Dei, victoriam abominantur ut tetram ac execrandam? Opifices ac operarii, quae est maxima humani generis pars, de bello vel non loquuntur suis rebus occupati et intenti ut aliis non vacet attendere, vel detestantur rem sibi damnosissimam atque exitiabilem. Interdum, quod sunt partes aliquae adeo remotae ut ad illas non nisi sero, et aegre, et perlevis possit fama rerum gestarum penetrare, quod de Caucaso monte et Euphrate amne scribit Cicero, quos tran-