Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/198

Haec pagina nondum emendata est

ferre decus, odium vero ignominiam, quisque enim ita loquitur ut intrinsecus est affectus.

Res studiis et tamquam factione scinditur, ut prope omnia in vana et levi multitudine. Hispano omnia Hispanica probantur, Gallo Gallica. Per triginta annos perniciosum Christiano nomini Gallia cum Hispania gerit bellum paene continens. Ademit Hispanus Gallo Neapolim, Mediolanum, Navarram,Ruscinonem, tot illi clades attulit, tot exercitus obsidione occidit, regem ad ultimum cepit, et tamen post haec omnia Gallus domi triumphat, et se pro victore et in sua natione ac apud alias spectatrices gerit. Ita loquitur, ita scribit, ut videatur totam Hispaniam a Pyrenaeis ad Gades victor proculcasse.

Non hic cano Hispaniae encomium, aliis ego illam rebus laudatam vellem, non his armis et victoriis, hoc est, latrociniis et crudelitate. Nec Hispaniam pro peiore haberem si esset victa, nec Galliam pro potiore, si vicisset. Quid aliud toto ago opere quam furores istos detestari, et si possim, utinam ita sim felix, ex hominum mentibus vel tollere penitus, vel certe, si qua detur, extenuare ac diminuere?