Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/193

Haec pagina nondum emendata est

vitasque vendiderunt? At manent aliquandiu in fide, non nundinantur defectionem et fugam. Scilicet non audent maiore metu retrahente, aut non plus aliunde sperant quam abs te consequuntur. Nuper vidimus ab insaniente excutoratorum manu regem in Gallia creatum, quem illi militari vocabulo caeruleum, credo, de cultus colore nominabant, magno sane Galliae terrore, periculo non parvo.

Sed nec habet rex dicionem in sua potestate, nec quod potissimum maximeque est regiae dignitatis, legibus et aequitati potest adesse. Quin multa, invitus quidem et gemens, sed patiatur tamen contra leges, contra ius ac fas in bello perpetrari, nec possit animadvertere exuri, expilari, dirui, caedi subditos et subditorum fortunas a suis ipsius militibus, sine quibus quod regium nomen ac dignitatem tueri ac conservare in bello non valeret, multa illis nefaria ac impia permittit.

Qui monarchiam ambiebat Romani populi primum omnium praetorianos milites et reliquas legiones studebat illice facere promissa scelerum ac flagitiorum omnium impunitate.