Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/19

Haec pagina nondum emendata est

mum vehementer sollicitent, nihil tamen ostendant aut delectamenti aut utilitatis, immo vero contra innumeras sollicitudines, angores, metus, maestitias, damna, atque incommoda; ad quae postquam impetu quodam rapti pervenimus, et animo ad satietatem in illis indulsimus, concussi molestiis, fracti laboribus ac damnis, reversi ad nos ipsos miramur quid tandem nos eo impulerit; et quando nullam invenire possumus mediocrem facti nostri causam, ultionem esse numinis in nos irati interpretamur.

Huius generis ac notae est discordia, monstrum infestans humanam gentem, nec oblectationem ullam secum nec compendium, immo vero omnia quaecumque dici possunt incommoda et mala secum, velut agmine quodam importans. Primum omnium, ut pax, amor, concordia, humana nos in natura conservat, ita discordia et dissensio homines nos esse non sinit, cogit nos a praestantia degenerare originis ac stirpis nostrae, nec tam in feras demittit quam in sceleratas illas atque impias mentes quas ab exercitio diabolos vulgo nuncupamus transfert. Animantes enim reliquae ita sunt