Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/189

Haec pagina nondum emendata est

Bulgariam, Rhodum, maximam Christiani nominis et pulcherrimam partem?

His accedit omnibus, quod sicut in concordia aliena sunt nostra, ita in discordia nec nostra ipsorum vere habemus. Quid aliud dici ex rebus potest nostrum praeter usum? Aut quid efficit ut meum hoc vocetur, illud tuum, nisi usus? Neque enim domini rerum sumus ut nobis illae pro nostro arbitratu pareant ac serviant. Huiusmodi in tota rerum natura dominus est solus Deus, nos vero usufructuarii sumus. Ergo per concordiam terrae ac maria omnibus patent, nempe tuta, cunctusque Christianus orbis, id quod esse fas iusque est, velut una fit communis omnium civitas et patria. In discordia et a nostris ipsorum excludimur.

Bis fuit Carolus in Britannia, semel Henricus Gravelingiae Flandricae, sine exercitu, sine manu, sine comitatu, inermes, ac paene soli, simplicius et incautius in aliena uterque dicione quam in sua, nec referebat essent domi an foris. Tam erat Caroli Anglia quam Henrici Belgica et Hispania, si quid uterque in alterius regno factum cuperet, unica vel litterarum vel mandatorum