Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/186

Haec pagina nondum emendata est

perituros eo die quo de re communi et publica dissensissent ac utilitates patriae privatis simultatibus perturbassent. Ergo a talibus viris aucta est et felicissime gesta res publica, quae per Syllas, Marios, Caesares, Pompeios, Antonios, concussa, et fracta, et prope sublata ac deleta est, qui privatas inimicitias per extrema patriae discrimina persequebantur.

Id Romanae urbis, immo cuiuscumque reipublicae et nationis futurum exitium Sallustius, ex iis quae iam tum videbat, ad Gaium Caesarem praedixit: Ego, inquit, sic existimo, quoniam orta omnia intereunt, qua tempestate urbi Romae fatum excidii adventarit, cives cum civibus manus conserturos; ita defessos et exangues regi aut nationi praedae futuros. Aliter non orbis terrarum, neque cunctae gentes conglobatae movere aut contundere queant hoc imperium.

Cretam insulam studiosissimam olim fuisse armorum rerum scriptores memoriae prodiderunt; eandem et saepe externis impetitam armis et nationes alias invasisse atque inter se civilibus odiis ac dissensionibus agitatam fuisse, sed ea tamen homines illos prudentia