Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/181

Haec pagina nondum emendata est

praesidio orbare.

At quoties Christianae nationes ac provinciae aliae aliis auxilio fuerunt in subitis casibus et magnis periculis? Et essent adhuc contra communem hostem, si non alienarentur tanta discordia, immo non proderentur Turcae? Ita non modo illas perdimus, sed nos etiam magno et praesentissimo praesidio nudamus. Proximi enim sunt incendio ac periculo qui iunctos habent limites cum Turca et vicinas diciones; remotiores Christiani per illos qui tamquam in finibus pro communi salute excubant sunt tuti, ut Germani per Pannonios, Galli per Italos. Primis illis absumptis, si quis ex reductioribus tutum sese fore arbitratur, is nec incendii naturam animadvertit et res non modo veteris memoriae, verum etiam nostrae, aut ignorat, aut non recordatur, ut in vita, et aetate, et civitate sua appareat eum peregrinari.

Quibus tandem terminis contentus fuit his ducentis annis Turca? Utrum iis, quos non solum humana industria gentium ac nationum fecit, an iis quos natura? Non magnis est amnibus illius cursus prohibitus, non altissimis montibus