Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/180

Haec pagina nondum emendata est

tos ac libertate, Persarum servituti subiecisti.

Nos vero ita sumus angustis animis ut nullam iracundiae dilatationem capiant, ita teneris ut subito levissimi odii flamma penitus conflagrent, nec ullum temperamentum aut moderationem moribus atque institutione comparavimus. Ideo caeci amentesque, in mutuum exitium ruimus; a daemonibus suppetias peteremus, si qua daretur, nedum a Turca, quem ipsi, videntes volentesque, potentissimum in nos facimus, et vires nostras imminuimus.

Bellis Peloponnesiacis, quae per tot annos magnas Graeciae clades attulerunt, commissis inter se duobus nationis illius potentissimis populis Attico et Lacedaemonio, victis ad Aegos flumen Atheniensibus, et urbe fame atque obsidione pressa, et coacta deditionem facere, conditionesque ac leges a victoribus accipere, Thebani et alii Lacedaemonum socii vehementer efflagitabant ac contendebant ut Athenae diruerentur, Lacedaemonii vero negarunt se alterum Graeciae oculum eruturos et sublaturos Athenas, a quibus bello Persico Graecia esset in extremo discrimine fortiter adiuta, itaque impium videbatur Graeciam communem patriam tanto