Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/18

Haec pagina nondum emendata est

LIBER PRIMUS

QUI EST DE ORIGINIBUS CONCORDIAE ET DISCORDIAE


Multae ac variae sunt in humano genere tum prave consultorum tum malefactorum rationes ac modi, quorum nonnulla vel praesenti voluptate blandiuntur atque invitant, vel usum post se aliquem relinquunt, ut ea tametsi mala sunt nec iusta ulla excusatione possunt defendi, tamen speciem apud perversa ingenia excusationis aliquam prae se ostentent, quod profuisse quodammodo existimentur. Quamvis sub retecto et se proferenti compendio latet iactura incredibilis, sed quae ita latet ut non difficile sit cuivis paulo intentius spectanti eam intelligere, et quasi manu prehendere.

Sunt vero alia vitiorum ac scelerum genera tanta militia infecta ac macerata ut cum ani-