Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/179

Haec pagina nondum emendata est

sum quam imperare, neque enim video quid tantum Romano populo victor profuturus sim quantum me ipsum devovens concordiae ac paci, ne alterum Italia diem huic similem videat. O verba pulcherrima! Quis haec loquitur? Deciusne aliquis, aut Fabius, aut Aemilius, aut Marcellus, aut in illa vetere republica aliquis, cum benefacere prope in naturam verterat? Nullus horum, sed Otho, iis temporibus quibus vix verba manebant eadem quae prius nedum facta, homo delicatus et mollis. Sed vidit tamen haec facile, simul primum oculos a deliciis ad vim veri et recti potuit convertere.

Quid Astiages Medorum rex? Cum proditione Harpagi a Cyro ex filia nepote esset victus, et ad victorem nepotem adductus, Harpagum ibi vidisset crudelitatem sibi exprobrantem, quaesivit an ipse auctor fuisset et Cyro suscipiendi belli et Medis desciscendi. Quod cum Harpagus etiam gloriabundus asseverasset, Nae, inquit senex, aut stultum te esse hominem, aut impium oportet; illud, quod alterum quam te malueris esse regem; hoc vero, quod Medos, cives et populares tuos, nihil de te male meritos, regno priva-