Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/177

Haec pagina nondum emendata est

quo se post cladem Pharsalicam ad reparandas vires conferat. Refert ad eos de Parthica fuga, quod ii, veteres Romanorum hostes, libenter sint quemcumque Romanum ducem adversus Romanas vires adiuturi. Quanta in patriam pietate ea est a principibus viris sententia refutata! Ut Caesarianos in consilio dixisses, non Pompeianos, sedere. Inter quos Lentulus illa censuit, quae versibus est postea Lucanus persequutus. Se non commissurum ut civium dissensionibus peregrini se et barbari admiscerent, nec passurum ut clarissimus Romanus sanguis Parthico telo effunderetur. Se quidem et Pompeianum et victum Caesarem odisse hostem victorem, sed non tamen eo animorum et contentionis insaniae evectum ut perire Caesarem velit manu Parthorum. Quod si in Pharsalica acie de civili bello esset actum, et consumtis alterius partis viribus secundum Caesarem dii pronuntiassent, iret sane victor ad Parthos. Caesarem quidem, inquit, victum, reum, sordidatum, ex vinculis causam dicentem, et videre cupio, et visurum me de benignitate deum spero, sed