Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/174

Haec pagina nondum emendata est

irruperunt in palatium idque medio die, cumque prior impeteretur Maximus accivit Germanos satellites, qui non procul pro salute principum excubabant, Balbinus ratus vocari contra se, vetuit ne irent. Ita principes omni propugnatione destituti, vivi capti sunt, atque in proxima castra cum irrisione ac ludibrio abducti, et antequam re intellecta defendi a Germanis possent, crudeliter interfecti.

Nec sine civium concordia caritatem pietatemque exhibemus patriae debitam. Alii enim caeco aliorum odio malunt turbari ac inverti omnia quam bene geri auspicio, ductu, consilio eorum quos odere; et quemadmodum multi, per certissimam manifestissimamque suam ruinam, non dubitant eos quibus sunt irati impetere, et perire volunt modo laedant, ita eadem affectus impotentia per casum et ruinam patriae odia sua explent et inimicos ulciscuntur. Ergo, quod in primis est salutare reipublicae omittitur, in medium consulere, trahentibus ad se factionibus totam rempublicam inter raptantium manus divulsam ac dilaceratam, quod Romae factum est per civiles dissensio-