Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/169

Haec pagina nondum emendata est

insecuti deinceps principes turpissime serviverunt, et hi milites maximorum in imperio motuum ac malorum origo atque auctores fuerunt. Nec imperii custodes, sed praedones se ac dilaceratores praestiterunt, ut non immerito Plutarchus ille Cheronaeus dicat mutationes illas Caesarum post Neronis mortem brevi tempore tam crebras, sesquianno enim quatuor fuerunt principes, non tam imperandi cupiditati principali assignandas esse quam luxui et cupiditatibus militaribus. Nullum regnum per orbem, nulla dominatio, tyrannis paucorum, multorum potestas, aeque fuit instabile ut Romana monarchia. Occisis eodem anno, eodem mense, Caesaribus ab ipsis eisdem militibus qui elegerant, etiam proposito venali imperio tamquam veste vel annulo in auctione, addicturi pluris licenti.

Quid quod principes cogebant saeve ac impotenter habere suos populos, et omissa iuris et legum cura, militariter in castris insanire, quo se militibus approbarent, gratique essent illis ob vitae similitudinem, alioqui non habituri imperium diuturnum?

Et his bellis proximis, quam