Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/167

Haec pagina nondum emendata est

imagines obversantur, ut quod numquam illis in mentem venerit nos venisse credamus. Non refert quid in re sit. Ipsae nostrae suspiciones multum de amicitiae auctoritate, benevolentia, suavitate detrahunt, et incipimus non satis amicis confidere, nec ex animo quemadmodum par erat. Sed cum nobis finxerimus minus illos amare quam antea, egeamus tamen illis, iam non cum illis agimus aperte ac simpliciter, nec vera amicitiae fiducia, sed tegimus ac fucamus omnia, et in locum simplicis fidei succedit simulata benevolentia et adulatoria suavitas. Et quibus in concordia paribus utimur, ac ea de causa iucundissimis ac suavissimis, nihil est enim in vita dulcius quam amici pares, illis nos in discordia summittimus, nec retinere nomen suum potest amicitia, sublatis iis quibus potissimum constat, amore, aequalitate, simplicitate, fiducia. Ita et nos paulatim amicorum odium alte bibimus et illi nostris his cogitantibus, neque enim clam esse et occultari tam possunt sedulo quin promicent saepe foras et se prodant. Avertuntur cum vident