Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/166

Haec pagina nondum emendata est

metu animo, frui non possumus, hoc est, remoto ac separato ab iis quae sunt in amicitiae usu dulcissima, quae constare et exerere vim suam nequeunt nisi praesenti cogitatione et in id quod agit intenta. At discordia cogitatio propter vehementiam affectus totam ad se mentem volentem nolentem revocat, et hoc cogit agere quod ille praescribit. Quid quod eos multis periculis obiectamus, vel ut nos tueantur, vel ut ulciscamur inimicos, de quo est versiculus ille Graecus: Pereant amici, dum una inimici intereant, dictum hominis inhumani ac desperati. Quanto humanius ac sapientius Scipio Africanus malle se civem unum servare quam occidere mille hostes?

Sed cum tantum nos in discordia amicis egeamus tantaque illorum sentiamus adiumenta, ex ipso suo ipsorum beneficio incipiunt nobis venire in suspicionem, ut non tam amicos arbitremur habere nos quam dominos. Interdum plane ita est ut amici, intellectis nostris necessitatibus, et quantopere suas manus spectemus, sustollant se atque insolescant, et minus se in dies commodos nobis ac obsequentes praebeant. Interdum nobis vanae ob animum eius rei