Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/162

Haec pagina nondum emendata est

omnia desideriis sanis ac naturalibus determinabant? Bellum aqua est intercus, ut potus ipse sitim lacessat. Ecquid tam magnum aut tam praeclarum bello acquiritur quod non pluris ita paratum constet? Quod si parum quaeratur, et ut crebrius contingit, nihil, nullae sunt tantae et tam admirabiles opes quas bellum paucis aliquot annis gestum non exhauriat. Quid si amittatur aliquid de dicione? Hoc vero iam non est aureo hamo piscari, quod Augustus dicebat, sed, amissis multis aureis hamis, nihil cepisse, et perdidisse digitos et manus. Nam quid aliud sunt regni civitates et populi quam regis, hoc est, capitis membra?

Quae mala de discordia sunt dicta, contraria sunt de concordia bona cogitanda: rustici in villis atque agris suis, occasionibus atque opportunitatibus tuto operantur; arant, serunt, metunt, colligunt anni proventum, recondunt, convehunt in urbem, et quantulumcumque, quia commode dispensatur, est satis, nam si modus et ordo adsit, nihil est tantulum quod non sufficiat, sin desit, nihil tam amplum aut numerosum quod non deficiat. Si quibus est adhuc rebus opus ad usum, eae com-