Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/16

Haec pagina nondum emendata est

CAROLUM CAESAREM.


pore venerunt, nam infinita sunt quae et de bonis concordiae dici possent et de discordiae malis. Disserui primo volumine unde et quemadmodum nata sit inter homines concordia, quomodo discordia tamquam non bonum lolium in bona segete succreverit; hinc quanta rabie homines inter se discordiam exerceant; tum ex his capitibus, et quasi fontibus, quae bona dimanent, quae mala; postremo, quae sit via qua veram inter se homines concordiam ac pacem conserunt.

Tibi haec visum est dicare, in cuius manu et voluntate maxima est sita pars concordiae ac quietis hominum. Currentem, ut spero, adhortor, verum non uni tibi scribuntur, sed omnibus per te, et privatis et principibus, ut communibus rebus adeo fractis perditisque mature subveniant, antequam in id exitium ruant unde postea, quod Christus prohibeat, non possint eas, etiam si maxime velint et conentur, eximere. Christum precor ut ea semper cogites atque exequaris quae sint tibi ac regnis tuis, seu potius toti ecclesiae, profutura.

Brugis tuis Calendis Iulii.

1529.