Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/157

Haec pagina nondum emendata est

harenis demersa occultantur.

Iam in ruinis ac incendiis urbium quantum metallorum obruitur! Corinthiaca vasa, tantae olim apud Romanos aestimationis ac nominis, ex diversis putantur metallis fuisse conflata quae Corinthi conflagratio miscuisset incensae a Mummio Achaico Romano duce. Iam in ipso proelio multum cum corporibus mortuis sepelitur, cum eo interdum loci miles, dumtaxat tenuior, id quod aeris habet recondat, quod victor dedignetur scrutari, praesertim ampliore praeda occupatus.

Hinc in plerisque campis, ubi olim magnae et memorabiles acies concurrerunt, longa deinde annorum evolutio nummos omnis materiae profert ac ostendit. Quod reliquum vel urbibus vel castris fit milites diripiunt. Ergo in bello divites sine quaestu quod paratum erat expendunt et praedae sunt hostibus, atque etiam nonnumquam suis civibus et suo ipsorum principi. Et quantulumcumque habent pecuniae, ea quid aliud est turbulentis temporibus quam certissima materia sollicitudinis et periculi? Nam omnes insidiae in bello et discordia tenduntur pecuniae. Pauperes