Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/156

Haec pagina nondum emendata est

facerent divitem, haec enim non possessione divitiarum censentur, sed usibus ac necessitate.

Quid quod et re vera non solum augentur necessitates, verum etiam minuitur pecunia. Nam belli furore excitato et animis perterrefactis, cum non ignoretur praedam potissimum peti, defodiuntur aurum, argentum, gemmae, et alia, propter quae miles se intrepide morti obiicit. Hinc vel caede illorum qui metalla absconderant, vel fuga facta, vel iis casu aliquo submotis, remanet aurum illud reconditum, nec eruitur, cum supersit nemo defossionis conscius.

Sunt qui, ut se quam celerrime periculo eximant, se et sua omnia in navem coniiciunt, et cum raptim per trepidationem omnia parentur, minus potest prospici quae sunt navigationi necessaria. Ita saepissime fit naufragium vel vitio nauticorum armorum, vel quod in pavore illo malunt ventis adversis, et irato mari, et asperrimis scopulis, quam hostium caeco se ac inhumano furori committere. Nec minus periculorum adeunt raptores ut cum praeda illo evadant, ubi cupiunt ea frui. Itaque ut illos in tempestates et ventorum rabiem agit metus, ita milites sua cupiditas. Idcirco et homines et metalla mari atque