Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/155

Haec pagina nondum emendata est

ficiaa, incensas segetes, corruptas fruges, occisa pecora, certe aurum, argentum, gemmas, immortalia esse sciunt. Haec requirunt, et perdita esse adduci non possunt ut credant. Verum enimvero opes non solis constant metallis aut gemmis; sunt in eis ea quae paulo ante commemoravi, aedificia, vestitus, alimenta, pecora, domesticum instrumentum. His abundantibus, quidquid adest pecuniae velut in summo existit, et proinde magnum censetur, cum iam non ad necessitatem paratum videatur sed propemodum ad ornamentum. Itaque multi, cum reliqua abunde suppetunt quibus ad vitam quotidiano usu indigemus, etiam si pecuniae exiguus adsit numerus, divites tamen et sunt et existimantur. Illis vero consumptis quae pecunia ceu instrumento parari est necesse, ad reparandam iacturam quisque pecuniae quaerendae se accingit maximo studio, quacumque possit arte, via, ratione. Quo fit ut pecunia, quae prius erat apud paucos magna quod alii non perinde indigerent, tracta, et dissecta, et sparsa inter plurimos, videatur perexigua, et tecta illo gurgite necessitatis nulla fere appareat. Ita paupertas est post bellum mille aurei nummi, cum ante bellum centum