Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/154

Haec pagina nondum emendata est

gess, expulsae, quasi ex suo domicilio, litterae ac humanitas, sacra polluta, torti, cruciati, necati, senes, pueri, feminae, tot mortales contrucidati, nec generis, nec conditionis, nec sexus, nec aetatis respectus ullus. Videre mihi videor serpentem illum immanem quem ad Italiae vastitatem Hannibali per quietem oblatum tradunt rerum scriptores, ingenti fragore proruentem quidquid staret. Hic est verus et expressus ille Hannibalis draco, quem per hosce novem annos sensit Italia. Exposita est materia saevitiae Germanis, Gallis, Hispanis, nec ipsi idem Italiae filii ac alumni mitius eam tractant, aut crudelitate alienis nationibus concedunt. Ipsi carnifices illos in eius viscera immittunt, ipsi arcessunt, manu ducunt, ostendunt qua possit iugulari. Ipsi suo ferro, suis ipsorum manibus, saevius eam dilaniant quam exteri, ut acerbiores sunt cuique in suos inimicitiae quam in extraneos aut ignotos.

Video mirari multos cum audiunt minus esse pecuniae post bellum, alios magis quod absumptae sint in bello pecuniae ut post bellum nusquam appareant. Nam ut non negent diruta esse aedi-