Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/146

Haec pagina nondum emendata est

efficiunt ne cui usui esse possint. Quae sit omnium vitae utilium in castris dilapidatio ac dilaceratio, si adsit copia, facile potest coniicere quisquis cogitet quale hominum genus sint milites. Plus alimentorum et vestiarii exercitus unus absumit hominum viginti milium quam togatorum centum milia.

Celebrantur Lugduni in Gallia, et Antuerpiae Belgicae, et Medinae in Hispania Campestri, conventus negotiatorum frequentissimi, per annos singulos bini, Lugduni quaterni. Non intenduntur alimentorum pretia, tanta turba affluente. Faciant aliqua iter copiae decem milium hominum, ibi famem diutinam relinquunt, caritatem vero indubitatam ad multos annos. Testari potest hoc Flandria magno suo incommodo, etiam post annum decimum sextum. Inter hosticum et pacatum exercitum hoc tantum interest, quod in hostico rapere palam putant licere, et non uti sed corrumpere, pulchrum ac militare censent; in pacato palam petunt, clam surripiunt. Corrumpere flamma aut ferro non licet, profundere ac dilacerare licet, quamquam sunt pacata in quibus se milites insolentius ac intole-