Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/145

Haec pagina nondum emendata est

ut aret ut sementem faciat et alia exerceat opera quae colendis sunt agris necessaria. Quod si per occasionem iam hoc sit factum antequam miles in regionem se proruat, tum tempestate illa excitata proculcantur agri aut immaturi demetuntur, nam haec est latrocinii huius ars: in horam vivere, nihil reservare, nec de suis quidem cogitare utilitatibus, ut quot ferro subiicere non valeant fame doment, non aliter quam beluas immanes.

Narrant in Insubria et illa Gallia circumpadana, in qua iam tot annos Europa bellum continenter gerit, esse magnos fertilissimorum agrorum tractus in quibus nihil aciem remoretur, omnia deiecta et deturbata, non villam stare, non parietem, ac ne arborem quidem, ubi et amoenissimae solebant villae conspici et fundi fructuosissimi, et silvae et nemora ad usum ac delicias parata, ut regioni illi nulla in orbe posset alia comparari.

At collectis iam ex agris et reconditis, credo, parcitur. Quae habere in potestate sua nequeunt, dant operam ut quacumque via corrumpant. Quae sunt nacti profundunt; quae relicturi sunt