Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/144

Haec pagina nondum emendata est

mala.

Naturam atque origines concordiae et discordiae primo volumine explicavimus; tum quantopere voluntatem nostram a recto discordia deflexerit et abduxerit altero. Nunc quorum sint operum auctores atque effectrices docebimus, ut appareat initiis et originibus earum non esse dissimiles actiones. Quemadmodum a Deo nata est concordia patre ac auctore bonorum omnium, a diabolo vero discordia principe atque opifice omnium malorum, sic nullum est nec boni genus quod a concordia non proficiscatur, nec mali quod non a discordia.

Incipiam a postremis bonorum, quae tamen multi, iudiciorum pravitate prima ponunt: opes hominum aut constant fixis possessionibus, ut agris atque aedificiis, aut iis quae moveri loco possunt, ut metallis, gemmis, vestitu, supellectili, servis, pecore. Bellum tamquam vehementissima quaedam procella quaecumque fiunt obvia proruit, nihilque integrum aut erectum praetermittit, omnia desecat prosternitque, ut messor duabus falcibus armatus, ferro et igni. Dissipantur greges et armenta, fugatis custodibus aguntur, iugulantur. Nemo se audet praesenti periculo obiicere