Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/143

Haec pagina nondum emendata est

LIBER TERTIUS

QUI EST DE BONIS CONCORDIAE ET MALIS DISCORDIAE


Vita haec nostra, qua immortalis humana mens putri hoc et caduco corpore includitur, quam ideo veterum quidam alii carcerem, alii mortem nominarunt, nostri appositius peregrinationem atque exilium; ea ergo, quocumque sit nomine censenda, via est ad illam aeternitatem, si modo apte et convenienter ad illam exigatur.

Viae huius unicum est viaticum virtus reliqua, vel virtutis sunt adminicula atque instrumenta, vel adiumenta vitae, quae de artificis ac principis suae nomine appellationem sumunt, ut etiam bona a plerisque nominentur. Sed nec in nomine ero sollicitus; sint sane commoda, si quis volet, aut opportunitates. Nos Latino et recepto utemur vocabulo, ubi res sunt expositae ac declaratae; ita bona nuncupentur, contraria vero