Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/142

Haec pagina nondum emendata est

Atqui si quis prudens ac cordatus vir altius rem scrutetur, comperiet initium esse maximorum malorum. Ecquis futurus est umquam Antichristus, etiamsi centum annos imperet, aeque Christi ecclesiae exitiabilis, pestilens, funestus, ut Mahumetes Arabes? At hic erat Christianus miles in bello Persico sub Heraclio, et Arabes, quos in suam opinionem pertraxit, maxima ex parte Christiani. Sed Arabes odio Heraclii et Graecorum ac Latinorum qui sub illo merebant, non dubitarunt ab iis discedere religione a quibus primum animis ac voluntate discesserant, deinde etiam corporibus et armis, electo Mahumete duce defectricis manus, cui non solum in re bellica perditi ac desperati homines, verum etiam in vitae ac morum institutis, denique in omnibus sine exceptione parerent.

An non etiam decem tribus Israelis quae secutae sunt Hieroboam, quod sacra, et templum, et Levitas reliquissent, a tam vetusta et confirmata inter eos avorum pietate desciverunt? Christus populum suum miseratus, quidquid hic est ominis, quam longissime avertat.

LIBRI SECUNDI FINIS.