Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/140

Haec pagina nondum emendata est

ut et mundum hunc dissolvere et novum condere. Ac hic conviciis impetitus vel tacuit, vel respondens calumniae, convicium supersedit regerere.

Nos vero non iam cum haeresi pugnamus, sed cum homine. Mallemus haereticum perire quam reverti ad saniorem mentem, nisi si quis forte nomen gloriamque ex eius mutata mente tamquam ex parta victoria sperat. At quomodo ad se conantur pellicere? Non vividissimis rationibus de mysticis litteris, aut ipsa rerum natura desumptis, ut olim Ambrosii, Hieronymi, Augustini, Irenaei, Athanasii, Chrysostomi. Non vitae exemplo, ut martyres, sed uno aut altero frigido dicto, adiectis vi, minis, terrore, saevitia rebus ad cogendum efficacissimis, quae parata sunt nisi quis se paratum esse ad recantandum dicat. Nam utrique, quod semel arripuerunt, amputatis manibus, retinent tamen ac tuentur dentibus, ut de Cynaegiro illo Atheniensi memorant in proelio apud Marathonem; quasi vero pietas, quae tota sita est in animo, metu atque armis vel confirmari vel debilitari possit. Nam quantumcumque alteri de animi nostri vinculis et arctissima custodia disputent, certe in se ipsi