Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/14

Haec pagina nondum emendata est

CAROLUM CAESAREM.


si quid personae impetrarint, si hominum favor, ut aliquid pro se contra fas et pium, contra verum aequumque decernatur, si non omnia exactissime expendantur magna sapientia, iudicio, pietate, horret animus dicere, credi non potest quanta et quam paene mortifera plaga religioni infligetur.

O quam in arduo conspicio collocatum eventum tuarum cogitationum! Quantam paratam in summo gloriam! Quantum ad homines praemium, licet hoc leve, et brevi periturum ac contemnendum, sed quantum tamen ad Deum, firmum et sempiternum! Numquam parvo constitit maxima laus. Quod si tantopere ei est vigilandum qui domus unius mores prolapsos et a recto deflexos corrigere ac restituere conatur, quid ei censes faciendum qui orbem paene universum suscepit instaurandum, nec aliter fulciendum ac sustinendum nutantem quam ut in fabulis ferunt de Atlante, cui defesso Hercules se tamquam vicarium parumper praebuit?

Nescio an columnis istis tui symboli aliquid volueris significare tale ut te