Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/138

Haec pagina nondum emendata est

incerta atque incomperta pro exploratis perspectisque utrique tradiderunt, et recepta utrimque sunt magno adiuratorum applausu. Ergo illi indignantur et persequuntur hos quod veteres et receptas suas persuasiones quibus tot annis assuevere non relinquant propter suas opinationes, quas hic non est excutiendi locus, sed certe, ut quaedam sunt diversissimae, ita multae sunt tales, ut si explicatius loquantur, non aliud dicent quam alteri. Genere quodam peculiari delectantur loquendi in odium adversariorum, tantum quia contrarius ille receptior est apud hos, et tot annorum usu tritus atque inter eos approbatus. Quod videmus pueris contingere, qui si quid sit dictum a rixante, ut ipsi idem asseverent sed aliis verbis, Non est pilus leonis, sed leoninus. Alteri non cedunt eis odio atque importunitate, nolunt explicari sensa, verbis atque etiam syllabis adhaerent tanto cum periculo ac dispendio pietatis, et urgent scitum receptumque esse ab ecclesia quod est tantum a nonnullis privatim qui ita censuerunt.

Maximi oportet esse momenti quae iussit ac statuit rite