Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/137

Haec pagina nondum emendata est

est sacerdotis pravum exemplum ad corrumpendum multitudinem, quippe quos singulis paene horis unusquisque nostrum et de noxis adit et de ancipitibus consulit et contionantes attente ac reverenter, uti par est, auscultat, et sacrificantes pie audit. Quapropter sunt, sicut Dominus dixit, sal terrae, qui si sit infatuatus, quomodo reliqua Christianae gentis multitudo salietur?

Ergo dissensiones illae et odia, tum in universum ordini sacratissimo, tum plerisque utilibus vitae institutis, odium creant, quodque omnium est perniciosissimum, detrahunt fidem atque auctoritatem verbo Dei. Nam quid hic commemorem quantam per hosce annos Christiana est pietas iacturam passa, afflictata et concussa inter scopulos altercationum, rixarum, litium, interdum de maximis et praecipuis rebus, saepe de leviculis, nonnumquam de iis quae utrisque erant ignoratae, sed quas utrique fortiter asseverarent, partim quod in rem suam putarent esse ita teneri ac credi, partim quod iam pridem illis essent opinionibus imbuti et addicti, partim quod contra sentientes odio prosequerentur.

Ita exilia pro gravissimis et