Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/136

Haec pagina nondum emendata est

dentioribus multum reclamantibus, alii permulti vocant impium, blasphemum, scandalosum, haereticum. Quo in crimine impetunt scilicet capillum aliquem? Tria quae sola hic habemus, vitam, famam, fortunas. Vivunt ex benignitate populi, et tamen timeri se gaudent, et gloriantur se esse illis terrori a quibus iuvantur et posse plurimum nocere. Dementes, qui ita sentiunt!

An ignorant quam infirma sit potentia metu subnixa? Quanto esset stabilior in amore ac diuturnior? Paulum, quod se ut Christi decebat apostolum gereret, ita diligebant omnes, ita colebant, ut ei oculos quisque suos libens dedisset si postulasset. Et quemadmodum in doctis sunt qui illa sui ordinis hominum flagitia intelligunt et dolent, ita nec inter hos desunt qui popularium suorum vitia vident, agnoscunt, vituperant, et quoad eius fieri potest, devitant. Nihilo secius tamen, si eruditi illa rabie atque animorum impotentia et exemplo nocent et studia partim in invidiam adducunt, partim in contemptum, multo potentius