Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/134

Haec pagina nondum emendata est

ribus, advocatis, iudice, vi, ferro, latrocinio, quasi non haec multo sint peiora quam semel numerare.

Non hoc probo, quis enim probet sanus? Sed si hoc, quod est prae illis Levissimum tantopere damnamus atque abominamur, quid de aliis est omnibus censendum? Cum tamen ea rite et iure existimemus fieri, non illud, quod est tanto tolerabilius. His occupatis nec studere vacat, nec docere populum, nec respondere consulentibus, sed tantum cursitare, causam meditari, blandiri iudici, excogitare artes ac fraudes victoriae profuturas. Itaque, quod maxime lamentandum est, sacerdotes Christi multum a prima illa et vera institutione vitaeque integritate degenerarunt, et propter eos populus a vera atque incorrupta pietate.

Quid vero ii, qui non caritatem hanc vulgarem, sed absolutam quandam profitentur ac totius vitae morumque perfectionem, ita ut propterea universis dicantur et fortunis et blandimentis vitae huius renuntiasse? An hi a discordia, ab odio, atque invidentia non mordentur? Non oportebat proximos apostolicis institutis et man-