Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/133

Haec pagina nondum emendata est

tos esse gloriantur. Nec interim venit nostris in mentem celebratissimorum apud Homerum versuum qui attribuuntur personae senis prudentissimi:

ὦ πόποι ἦ μέγα πένθος Ἀχαιΐδα γαῖαν ἱκάνει,
ἦ κεν γηθήσαι Πρίαμος Πριάμοιό τε παῖδες,
ἄλλοιτε Τρῶες μέγα κεν κεχαροίατο θυμῷ.

Quo fit, ut quantum erant per concordiam disciplinae omnes progressae, tantundem retro iam in contrarium discordia tamquam tormento repellantur. Dixi de doctis.

Quid loquar de sacris hominibus ac initiatis interioribus mysteriis nostrae religionis? Quamquam et horum multi ad classem litteratorum pertinent sed attingendi sunt privatim, quoniam alio nomine censentur. Hi vero iam nec militum numero prophanis principibus cedunt, nec gerendis bellis cuivis veterum ducum, nec exercendis propter quamlibet exiguum compendium litibus rabulis et sycophantis Atticis vel Romanis. Emere sacerdotium non licet, hoc est, ei qui possidet quieta contractione numerare pecuniam ut cedat, eripere licet molestia, lite, fraude, odio, conviciis, corruptis procurato-