Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/132

Haec pagina nondum emendata est

lorem, victus, quo iure, qua iniuria, per fas per nefas conatur reponere, et victor victoriam florentem ac vigentem perpetuo conservare!

O quam haec sunt pudenda in hominibus sapientiae magisterium professis, et qui se medicos esse animorum iactant, ipsi tam aegris pectoribus numquam sibi adhibeant quam medicinam per civitates venalem circumferunt! An non liquido apparet non illos magna illa et praeclara didicisse, ut sic viverent, quod inter Catonis laudes ponit Cicero, sed quo nomen sibi et famam eruditionis insignem claramque ad multos compararent, vel lautum degendae vitae instrumentum cum otio pleno dignitatis?

Nam in quos tantam leves punctiunculae impressionem faciunt utique numquam hi animos ad robur virtutis exercuerunt patientiamque, et contemptum eorum quae alii vel exhorrent vel consectantur. Ob eiusmodi professores male apud plerosque audiunt litterae omnes et sacrosanctae disciplinae. Cum ex magistris artes censentur fiunt et invisae et ignominiosae. Tum qui eas oderunt exultant ac se non illis imbu-