Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/131

Haec pagina nondum emendata est

sae Minervae homines. Disertus grammaticus, orator facundus, acutus dialecticus, studiosus et bene moratus philosophus, gravis et pius theologus, ei, a quo semel se laesum putat, quod dissenserit in re neutri forsan cognita, reconciliari nec potest, nec debet. Non oportet sic homines doctos agere ut imperitos; constantia maxime eruditionem decet. Rudium levia sunt odia, doctorum solida, ut perpetuus quidam paries, qui nec fenestras habeat qua umquam veri lumen penetret, nec ostium qua redeat gratia. Parum illud graviter: Oderis, ut aliquando amaturus. Sic autem constantius: Oderis, ut semper osurus.

Nec umquam reditus fit in gratiam bona fide quin expressa et luculenta vestigia odium relinquat fixa, non solum ad diuturnitatem, sed ad aeternitatem quoque. At qui se putat vicisse, quae epinicia concinit! Quos triumphos ducit! Quo trophaea de victo statuit! Discedunt interdum dubio, quod aiunt, Marte, et se pro victore gerit quisquis non aperte concessit de victoria, quam, si quis superatus, prostratus, fractus agnoscit, miserum illum! Praestaret ei succubuisse ad Cannas. Eum do-